CURRUS Falcatus

CURRUS Falcatus
CURRUS Falcatus
inter praecipua Veterum militaris apparatus genera: de quo sic Curtius, ubi Darii aciem describit, l. 4. c. 9. Ingens --- terror hostium, ducentae falcatae quadrigae, unicum illarum gentium auxilium sequutae sunt. Ex summo temone hastae praefixae ferrô eminebant: utrinque a iugo ternos direxerant gladios, et inter radios rotarum plura spicula eminebant in adversum: aliae deinde falces summis rotarum orbibus hoerebant; et aliae terram dimissae, quidquid obvium concitatis equis fuisset, amputaturae. Prima vero huiusmodi Curruum mentio in libris Iudicum occurrit, c. 1. v. 19. ubi ferrati appellantur: inde apud Livium, l. 37. c. 41 Diodorum, l. 17. c. 58. Xenophontem, Παιδ. l. 6. ubi Cyro inventionem eorum, ut quidem postea a Persis usurpati sunt, attribuit, et currus hos optime describit; Vegetium, l. 3. c. 24. Lucretium, l. 3. v. 643. ubi falciferos currus vocat, Alios. Vide omnino Brissonium, l. 3. p. 308. et seqq. et Dempsterum, ad Rosini Antiqq. l. 10. c. 10. Quomodo vero in exercitu distribui disponique consueverint, idem Curtius paulo exactius exponit lib. cit. c. 12 Cum fremitu ingenti Barbarorum emissos in hostem, habes, c. 13. quô effectu, c. 15. Paucae tamen evasêre quadrigae in ultimam aciem, iis, vibus inciderunt, miserabili morte consumptis; Quippe amputata virorum membra huni iacebant. Sic magnam horrendamque stragem in exercitu Romanorum edidisse eos, docet Appianus, de Bellis Syriacis et Mithrid. Contra tantum
itaque malum prudeutiâ opus fuit. Et quidem Alexander praecepir. Ut si falcatos currus cum fremitu Barbari emitterent; ipsi laxatis ordinibus impetum occurremium silentiô exciperem: haud dubius sine noxa transcursuros, si nemo se opponeret. Sin autem sine fremitu emisissent, eos ipsi clamore terrerent; pavidosque equos telis utrinque sussoderent. Aliam rationem adversus eos currus pugnandi romani habuerunt, uti discimus ex Vegetio, l. 3. c. 24. et Frontino, l. 2. c. 3. 17. 18. Nempe palis quoque in terram alte defixis, intra quos se miles reciperet adventantibos quadrigis. Vel tribulis obiectis, in quos incurrentes quadrigae delebantur: quibus factum, ut usus huiusmodi curruum sensim exolesceret. Et quidem curribus sere ad bellum usi Asiatici omnes, teste Xenophonte, Paed. l. 6. falcatas autem quadrigas unicum dixit Persarum solatium Curtius supra. Alios Currus Falcatos describit Anonymus, de Rebus bell. apud Cl. Notarum in Curtivon Auctorem, l. 3. c. 1. Ur de numero Falcatorum Bellicorumque in genere Curruum aliquid addam: Mithridates centum habuit in suo exercitu, Plut. in Lucullo; Darius ducentos, Arrian. l. 3. Antiochus Eupator trecentos 2 Maccab. c. 13. v. 2. ut et Zera Chusaeus 2 Paralip. c. 14. v. 9. Pharao sexcentos, Exodi c. 14. v. 7. Syri trans-Euphratenses septingentos 2 Sam. c. 10. v. 18. Sisara nongentos, Iudic. c. 4. v. 3. 13. Sobaeorum Rex Adarezerus millenos, 1 Paralip. c. 18. v. 4. Sesacus Aegypti Rex, mille ducentos, 2 Paralip. c. 12. v. 3. At Salomon Israelis Rex hos omnes supergressus, mille et quadringentos, 1 Regum c. 4. v. 26. et 2 Paralip. c. 9. v. 25. quos ille, ne tot currus et equites urbi Regiae essent oneri, per Iudaeae oppida, hinc Curruum urbes dicta, distribuisse legitur 1 Reg. c. 10. v. 26. Sicubi vero maior Curruum numerus occurrere videatur, ea loca de mendo esse suspecta, iudicat Bochartus, quem vide omnino Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 9. Nec omittendum, quod Deum, qui equis curribusque suos confidere non vult, Iosuae in mandatis dedisse legimus, ut equis hostium devictorum suffragines succidat, et currus eorum igni comburat, Iosuae c. 11. v. 6. quod a Iosua factum, uti Dominus praeceperat, narratur v. 9. ad quem locum Vide Meditationes
Franc. Burmanni.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • FALCATUS Currus — vide supra Currus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Currus — (röm. Ant.), Wagen; C. falcatus (Currodrepanus), Sichelwagen …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Sichelwagen — (Currus falcatus), zwei , im Mittelalter vierräderiger Wagen mit sichelförmigen Schwertern an Deichselspitze und Achsenschenkeln. Die zwei oder vierspännigen S. wurden in großer Anzahl (eine Phalanx 64 S.) durch geharnischte Wagenführer in den… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • КОЛЕСНИЦА —    • Currus,        1. arcuatus, колесница, покрытая полотном, которою пользовались главным образом flammes. Liv. 1, 21;        2. С. falcatus, αρμα δρεπανηφόρον, боевая колесница, со всех сторон окруженная длинными, острыми серпами, которую… …   Реальный словарь классических древностей

  • rancon — Un Rancon, Hasta liliata, Hasta trifurca. Instrument de guerre, comme pourroit estre un rancon, Falx. Chariot garni et muni de rancons, Falcatus currus. Qui use d un rancon, Falcarius …   Thresor de la langue françoyse

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”